- HERCYNIAE
- HERCYNIAEsunt lata cornua et varii tractus, ipsa tamen intra Germaniam, quod ad Occ. et Mer. attinet, continentur. Ideoqueve Arduennam silvam, ut illius pattem neutiquam annumerat Loritus: vix etiam Bacenim eius existimat partem. At Bohemiae silvas, et quae inde in Sarmatas inter Orientem ac Septenttionem sequuntur, sane connumerat. Ex verbis autem Caes. de Bell. Gallic. l. 6. c. 5. quam late olim patuerit, liquet. Caput eius est, quae a resina nomen habet hartzwald. Hartz enim vocant resinam et Galli et Germani. Nunc corrupte vocatur Schwartzwald, quasi dicas nigram silvam. Amm Marcell. aliiqueve Hartianam silvam nominant (quamquam Hartziana scribi oporteat) quod imperitus aliquis Linguarum Gallicae et German. temere in Martianam commutavit; nisi quis existimet, cum Romanis interrogantibus eius nomen, responsum esset Hartzwald, relictâ voce Wald (silva) ad alterum verbum, quod Resinam notat, Romanos anim um attendisse ac Hars pro Hartz scripsisse. Dein accommodato ad ipsorum linguam elemento H. in M. ex. Hars fecêrunt Mars: unde increbuit Martianum pro Hartzianum apud indoctos. Nam nemini est dubium, nomen esse Germanicum Gallicumque, non Romanum. Ideoqueve ubiqueve apud Amm. Marcell. ceterosqueve, qui eius meminêrunt, Hartzianam legendum, non Martianam. Huius autem Hartzianae silvae pats est Helvetiorum Etemus, a Rheno ad Nicrum usqueve amnem. Hercynia Romanis aspiratur et sane Germanicus Gallicusqueve sermo aspirationem postulat. Eratosthenes quartam vocalem Orcyniam primâ syllabâ notasse videtur, quod in Strab. l. 4. p. 207 l. 7. 290. et 292. per secuudam, ut Latinis, scriptum reperias. At Gall. et Germanor linguâ per primam vocalem Hartz vocat resinam nisi quod Germanor quidam crassius Horn per quartam Latinorum vocalem, unde Eratosthenes Orcyniam fortassis mutuatus est. At Hertz per secundam vocalem Gallis Germanisqueve cor significat. Qui ergo Hartzianam silvam scripsêrunt, melius Germanicâ linguâ expressêrunt. Haec in Brisgoia, apud Friburg. dicitur Schwartzwald, i. e. nigra silva; apud Heidelbergam, Odenwaldt, i. e. Othonia; inter Herbipolim et Bambergam Steygerwaldt, i. e. regia; ad confluentiam Loriae cum Moeno Westerwaldt; circa Magontiam, Francofordiam, et Asciburgium, Speshart: in Thuringia, iuxta fines Franconiae et Voitalandiae, Thuringerwaldt; in Comitatu Manusfeld. in Saxoniae faucibus, Auff der Hertz; in Bohemia Behemerwaldt. Ferrar. sed hodie angustior est, et Bohemiam propriam circumdat. Ab ea montes adiacentes Horcynii montes dicti, qui et Suditi. Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.